Encontrados 5422 resultados para: Rat
dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei (Liber Genesis 24, 27)
cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat (Liber Genesis 24, 28)
habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons (Liber Genesis 24, 29)
et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quæ habuerat (Liber Genesis 24, 36)
pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus (Liber Genesis 24, 48)
prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccæ pro munere fratribus quoque ejus et matri dona obtulit (Liber Genesis 24, 53)
responderunt fratres ejus et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur (Liber Genesis 24, 55)
et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul (Liber Genesis 24, 63)
servus autem cuncta quæ gesserat narravit Isaac (Liber Genesis 24, 66)
qui introduxit eam in tabernaculum Sarræ matris suæ et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret (Liber Genesis 24, 67)
deditque Abraham cuncta quæ possederat Isaac (Liber Genesis 25, 5)
quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor ejus (Liber Genesis 25, 10)