Encontrados 867 resultados para: Rad
transivitque Jepthæ ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus ejus (Liber Iudicum 11, 32)
quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in prœlium (Liber Iudicum 12, 3)
rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis (Liber Iudicum 13, 1)
putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quæ junior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor (Liber Iudicum 15, 2)
dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem ejus et alteri tradidit hæc operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem ejus (Liber Iudicum 15, 6)
ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum jurate respondit mihi quod non me occidatis (Liber Iudicum 15, 12)
dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Ætham (Liber Iudicum 15, 13)
et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras (Liber Iudicum 16, 23)
quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos (Liber Iudicum 16, 24)
reddidit ergo eos matri suæ quæ dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi (Liber Iudicum 17, 3)
intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra (Liber Iudicum 18, 10)
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quæ supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt (Liber Iudicum 18, 27)