Encontrados 3215 resultados para: RAM
propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ nam feminæ eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Epistula ad Romanos 1, 26)
secundum duritiam autem tuam et inpænitens cor thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei (Epistula ad Romanos 2, 5)
et judicabit quod ex natura est præputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es (Epistula ad Romanos 2, 27)
si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico (Epistula ad Romanos 3, 5)
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati (Epistula ad Romanos 3, 20)
arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Epistula ad Romanos 3, 28)
lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec prævaricatio (Epistula ad Romanos 4, 15)
qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram (Epistula ad Romanos 4, 25)
existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Epistula ad Romanos 8, 18)
si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus (Epistula ad Romanos 8, 25)
similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Epistula ad Romanos 8, 26)
quis est qui condemnet Christus Jesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis (Epistula ad Romanos 8, 34)