Encontrados 349 resultados para: Quos
dies autem quos regnavit Hieu super Israël viginti et octo anni sunt in Samaria (Liber II Regum 10, 36)
sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israël quos operatus fuerat (Liber II Regum 17, 19)
præcepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terræ (Liber II Regum 17, 27)
dixitque eis Esajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me (Liber II Regum 19, 6)
numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar (Liber II Regum 19, 12)
sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis (Liber II Regum 20, 18)
et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunæ et duodecim signis et omni militiæ cæli (Liber II Regum 23, 5)
abstulit quoque equos quos dederant reges Judæ soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni (Liber II Regum 23, 11)
et de civitate eunuchum unum qui erat præfectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terræ et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate (Liber II Regum 25, 19)
quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha (Liber II Regum 25, 20)
filii autem Cetthuræ concubinæ Abraham quos genuit Zamram Jecsan Madan Madian Jesboc Sue porro filii Jecsan Saba et Dadan (Liber I Paralipomenon 1, 32)
hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in præsentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt (Liber I Paralipomenon 4, 41)
