Encontrados 770 resultados para: Quoque
Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaja filii Semri filii Samaja (Liber I Paralipomenon 4, 37)
de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphajam et Ozihel filios Jesi (Liber I Paralipomenon 4, 42)
filii quoque Ruben primogeniti Israël ipse quippe fuit primogenitus ejus sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël et non est ille reputatus in primogenitum (Liber I Paralipomenon 5, 1)
contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 9)
fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis (Liber I Paralipomenon 5, 15)
filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat (Liber I Paralipomenon 5, 23)
fratres quoque eorum Levitæ qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini (Liber I Paralipomenon 6, 48)
Jether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 58)
Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum (Liber I Paralipomenon 6, 59)
de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana ejus et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas (Liber I Paralipomenon 6, 60)
dederunt quoque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum (Liber I Paralipomenon 6, 64)
Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter (Liber I Paralipomenon 6, 68)
