Encontrados 770 resultados para: Quoque
fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo ejus et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum (Liber I Regum 7, 23)
os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variæ celaturæ erant et media intercolumnia quadrata non rotunda (Liber I Regum 7, 31)
quattuor quoque rotæ quæ per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis (Liber I Regum 7, 32)
scalpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur (Liber I Regum 7, 36)
fecit quoque decem luteres æreos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit (Liber I Regum 7, 38)
sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata ejus sicut et hodie (Liber I Regum 8, 61)
tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in æquitate et feceris omnia quæ præcepi tibi et legitima mea et judicia mea servaveris (Liber I Regum 9, 4)
misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri (Liber I Regum 9, 14)
offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum (Liber I Regum 9, 25)
classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quæ est juxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea (Liber I Regum 9, 26)
fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius (Liber I Regum 10, 16)
et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos (Liber I Regum 10, 25)
