Encontrados 2597 resultados para: Quod Cultum
neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9, 5)
scito igitur quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimæ cervicis sis populus (Liber Deuteronomii 9, 6)
quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens (Liber Deuteronomii 9, 9)
rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste duræ cervicis sit (Liber Deuteronomii 9, 13)
peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens projeci in torrentem qui de monte descendit (Liber Deuteronomii 9, 21)
scripsitque in tabulis juxta id quod prius scripserat verba decem quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi (Liber Deuteronomii 10, 4)
non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur (Liber Deuteronomii 12, 8)
sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede juxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes (Liber Deuteronomii 12, 15)
absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundes (Liber Deuteronomii 12, 16)
ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini (Liber Deuteronomii 12, 25)
observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 12, 28)
quod præcipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas (Liber Deuteronomii 12, 32)