Encontrados 750 resultados para: Quid
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc (Evangelium secundum Marcum 11, 3)
et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum (Evangelium secundum Marcum 11, 5)
cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit præter folia non enim erat tempus ficorum (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in cælis est dimittat vobis peccata vestra (Evangelium secundum Marcum 11, 25)
quid ergo faciet dominus vineæ veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam (Evangelium secundum Marcum 12, 15)
et cum duxerint vos tradentes nolite præcogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus (Evangelium secundum Marcum 13, 11)
et qui super tectum ne descendat in domum nec intrœat ut tollat quid de domo sua (Evangelium secundum Marcum 13, 15)
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est (Evangelium secundum Marcum 14, 4)
Jesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei (Evangelium secundum Marcum 14, 40)
summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes (Evangelium secundum Marcum 14, 63)