Encontrados 750 resultados para: Quid
ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies (Liber Proverbiorum 27, 1)
quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum (Liber Proverbiorum 31, 2)
quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole (Liber Ecclesiastes 1, 3)
quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est (Liber Ecclesiastes 1, 9)
risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis (Liber Ecclesiastes 2, 2)
cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ (Liber Ecclesiastes 2, 3)
transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum (Liber Ecclesiastes 2, 12)
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)
quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est (Liber Ecclesiastes 2, 22)
quid habet amplius homo de labore suo (Liber Ecclesiastes 3, 9)
custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est obœdientia quam stultorum victimæ qui nesciunt quid faciant mali (Liber Ecclesiastes 4, 17)
ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in cælo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui (Liber Ecclesiastes 5, 1)
