Encontrados 2423 resultados para: Quia
in diebus illis exierunt ex Israël filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quæ circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala (Liber I Maccabaeorum 1, 12)
et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur (Liber I Maccabaeorum 2, 61)
et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria ejus stercus et vermis est (Liber I Maccabaeorum 2, 62)
hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio ejus periet (Liber I Maccabaeorum 2, 63)
vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis (Liber I Maccabaeorum 2, 64)
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
et cum dies factus esset apparuit Judas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant (Liber I Maccabaeorum 4, 6)
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël (Liber I Maccabaeorum 4, 11)
et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est (Liber I Maccabaeorum 4, 17)
et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud (Liber I Maccabaeorum 4, 45)