Encontrados 2423 resultados para: Quia
et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem (Prophetia Ezechielis 25, 3)
daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 5)
quia hæc dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israël (Prophetia Ezechielis 25, 6)
idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 7)
et in Moab faciam judicia et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 11)
faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos (Prophetia Ezechielis 25, 17)
siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus (Prophetia Ezechielis 26, 5)
filiæ quoque ejus quæ sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 26, 6)
quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et cœtu populoque magno (Prophetia Ezechielis 26, 7)
et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec ædificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 26, 14)
quia hæc dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quæ non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquæ multæ (Prophetia Ezechielis 26, 19)
morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 28, 10)