Encontrados 12207 resultados para: Qui
o insensati Galatæ quis vos fascinavit ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est crucifixus (Epistula ad Galatas 3, 1)
qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei (Epistula ad Galatas 3, 5)
cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahæ (Epistula ad Galatas 3, 7)
providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes (Epistula ad Galatas 3, 8)
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham (Epistula ad Galatas 3, 9)
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea (Epistula ad Galatas 3, 10)
quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)
lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis (Epistula ad Galatas 3, 12)
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno (Epistula ad Galatas 3, 13)
Abrahæ dictæ sunt promissiones et semini ejus non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus (Epistula ad Galatas 3, 16)
quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris (Epistula ad Galatas 3, 19)
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis (Epistula ad Galatas 3, 27)