Encontrados 12207 resultados para: Qui
qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quærebat quomodo illum oportune traderet (Evangelium secundum Marcum 14, 11)
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquæ bajulans sequimini eum (Evangelium secundum Marcum 14, 13)
et quocumque introjerit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
et discumbentibus eis et manducantibus ait Jesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum (Evangelium secundum Marcum 14, 18)
at illi cœperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego (Evangelium secundum Marcum 14, 19)
qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino (Evangelium secundum Marcum 14, 20)
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur (Evangelium secundum Marcum 14, 24)
et ait eis Jesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
et ait illi Jesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus (Evangelium secundum Marcum 14, 30)
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma (Evangelium secundum Marcum 14, 38)
et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei (Evangelium secundum Marcum 14, 40)