Mosaico decorativo

Encontrados 12207 resultados para: Qui

  • siquidem ante dies illos merces hominum non erat nec merces jumentorum erat neque intrœunti et exeunti erat pax præ tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum (Prophetia Zachariae 8, 10)

  • nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 8, 11)

  • sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et cæli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc (Prophetia Zachariae 8, 12)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus (Prophetia Zachariae 8, 14)

  • hæc sunt ergo verba quæ facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris (Prophetia Zachariae 8, 16)

  • et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et juramentum mendax ne diligatis omnia enim hæc sunt quæ odi dicit Dominus (Prophetia Zachariae 8, 17)

  • hæc dicit Dominus exercituum jejunium quarti et jejunium quinti et jejunium septimi et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et in lætitiam et in sollemnitates præclaras veritatem tantum et pacem diligite (Prophetia Zachariae 8, 19)

  • hæc dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri judæi dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est (Prophetia Zachariae 8, 23)

  • onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël (Prophetia Zachariae 9, 1)

  • Emath quoque in terminis ejus et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde (Prophetia Zachariae 9, 2)

  • et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis (Prophetia Zachariae 9, 8)

  • et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram ejus (Prophetia Zachariae 9, 16)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina