Mosaico decorativo

Encontrados 12207 resultados para: Qui

  • et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quæsierunt Dominum nec investigaverunt eum (Prophetia Sophoniae 1, 6)

  • silete a facie Domini Dei quia juxta est dies Domini quia præparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos (Prophetia Sophoniae 1, 7)

  • et erit in die hostiæ Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina (Prophetia Sophoniae 1, 8)

  • et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo (Prophetia Sophoniae 1, 9)

  • et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male (Prophetia Sophoniae 1, 12)

  • et tribulabo homines et ambulabunt ut cæci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora (Prophetia Sophoniae 1, 17)

  • sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini in igne zeli ejus devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • quærite Dominum omnes mansueti terræ qui judicium ejus estis operati quærite justum quærite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini (Prophetia Sophoniae 2, 3)

  • quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in meridie eicient et Accaron eradicabitur (Prophetia Sophoniae 2, 4)

  • væ qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator (Prophetia Sophoniae 2, 5)

  • et erit funiculus maris requies pastorum et caulæ pecorum (Prophetia Sophoniae 2, 6)

  • et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum (Prophetia Sophoniae 2, 7)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina