Encontrados 12207 resultados para: Qui
ut cædat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum (Prophetia Ezechielis 21, 10)
clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur (Prophetia Ezechielis 21, 12)
quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 21, 13)
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnæ qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)
quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 21, 17)
eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum (Prophetia Ezechielis 21, 23)
idcirco hæc dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ et revelastis prævaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini (Prophetia Ezechielis 21, 24)
tu autem profane impie dux Israël cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita (Prophetia Ezechielis 21, 25)
iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cujus est judicium et tradam ei (Prophetia Ezechielis 21, 27)
cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita (Prophetia Ezechielis 21, 29)
igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terræ oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 21, 32)
in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quæ fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris (Prophetia Ezechielis 22, 4)