Mosaico decorativo

Encontrados 12207 resultados para: Qui

  • quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos (Liber Ieremiae 14, 9)

  • hæc dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum (Liber Ieremiae 14, 10)

  • ideo hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetæ illi (Liber Ieremiae 14, 15)

  • et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Hierusalem præ fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiæ eorum et effundam super eos malum suum (Liber Ieremiae 14, 16)

  • numquid proiciens abiecisti Judam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio (Liber Ieremiae 14, 19)

  • cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi (Liber Ieremiae 14, 20)

  • numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut cæli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia hæc (Liber Ieremiae 14, 22)

  • quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos hæc dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem (Liber Ieremiae 15, 2)

  • quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua (Liber Ieremiae 15, 5)

  • tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogans (Liber Ieremiae 15, 6)

  • væ mihi mater mea quare genuisti me virum rixæ virum discordiæ in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi (Liber Ieremiae 15, 10)

  • dicit Dominus si non reliquiæ tuæ in bonum si non occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum (Liber Ieremiae 15, 11)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina