Encontrados 12207 resultados para: Qui
et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim æque cubitorum erant tentoria columnæ tres et bases totidem (Liber Exodus 38, 15)
et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria (Liber Exodus 38, 18)
juncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso (Liber Exodus 38, 23)
oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum (Liber Exodus 38, 25)
fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet (Liber Exodus 38, 26)
de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento (Liber Exodus 38, 28)
ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare æneum cum craticula sua omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent (Liber Exodus 38, 30)
de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 1)
e quibus penderent duæ catenæ aureæ quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant (Liber Exodus 39, 17)
tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 24)
vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii ejus (Liber Exodus 39, 41)
nec poterat Moses ingredi tectum fœderis nube operiente omnia et majestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat (Liber Exodus 40, 33)