Encontrados 12207 resultados para: Qui
et quæ erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci (Liber Isaiae 35, 7)
non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint (Liber Isaiae 35, 9)
et egressus est ad eum Eliachim filius Helciæ qui erat super domum et Sobna scriba et Joæ filius Asaph a commentariis (Liber Isaiae 36, 3)
aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me (Liber Isaiae 36, 5)
ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Ægyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu ejus et perforabit eam sic Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in eo (Liber Isaiae 36, 6)
et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Ægypto in quadriga et in equitibus (Liber Isaiae 36, 9)
et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam (Liber Isaiae 36, 10)
et dixit Eliachim et Sobna et Joæ ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum (Liber Isaiae 36, 11)
et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)
hæc dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos (Liber Isaiae 36, 14)
nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ (Liber Isaiae 36, 16)
ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 18)