Encontrados 12207 resultados para: Qui
cui dixit hæc requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire (Liber Isaiae 28, 12)
propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem (Liber Isaiae 28, 14)
dixistis enim percussimus fœdus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus (Liber Isaiae 28, 15)
idcirco hæc dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet (Liber Isaiae 28, 16)
auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum (Liber Isaiae 28, 23)
numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam (Liber Isaiae 28, 24)
humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit (Liber Isaiae 29, 4)
et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt (Liber Isaiae 29, 5)
et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prævaluerunt adversus eam (Liber Isaiae 29, 7)
quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet (Liber Isaiae 29, 10)
væ qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos (Liber Isaiae 29, 15)
quoniam defecit qui prævalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem (Liber Isaiae 29, 20)