Encontrados 12207 resultados para: Qui
sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit (Liber Ecclesiasticus 1, 3)
radix sapientiæ cui revelata est et astutias illius quis agnovit (Liber Ecclesiasticus 1, 6)
disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit (Liber Ecclesiasticus 1, 7)
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum (Liber Ecclesiasticus 1, 15)
nam qui sine timore est non poterit justificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est (Liber Ecclesiasticus 1, 28)
qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra (Liber Ecclesiasticus 2, 8)
qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia (Liber Ecclesiasticus 2, 9)
qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra (Liber Ecclesiasticus 2, 10)
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est (Liber Ecclesiasticus 2, 11)
permansit in mandatis ejus et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum (Liber Ecclesiasticus 2, 12)
quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate (Liber Ecclesiasticus 2, 13)
væ dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo (Liber Ecclesiasticus 2, 15)