Encontrados 12207 resultados para: Qui
quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas (Liber Ecclesiastes 9, 10)
melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet (Liber Ecclesiastes 9, 18)
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima (Liber Ecclesiastes 10, 4)
vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram (Liber Ecclesiastes 10, 7)
qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber (Liber Ecclesiastes 10, 8)
qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis (Liber Ecclesiastes 10, 9)
si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia (Liber Ecclesiastes 10, 10)
si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit (Liber Ecclesiastes 10, 11)
stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare (Liber Ecclesiastes 10, 14)
labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere (Liber Ecclesiastes 10, 15)
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis cæli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam (Liber Ecclesiastes 10, 20)
mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum (Liber Ecclesiastes 11, 1)