Mosaico decorativo

Encontrados 12207 resultados para: Qui

  • miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum (Liber Ecclesiastes 5, 15)

  • hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur lætitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus et hæc est pars illius (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines (Liber Ecclesiastes 6, 1)

  • si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies ætatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus (Liber Ecclesiastes 6, 3)

  • quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita (Liber Ecclesiastes 6, 8)

  • qui futurus est jam vocatum est nomen ejus et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in judicio contendere (Liber Ecclesiastes 6, 10)

  • quid necesse est homini majora se quærere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ et tempore quo velut umbra præterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Liber Ecclesiastes 7, 4)

  • quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas (Liber Ecclesiastes 7, 7)

  • ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit (Liber Ecclesiastes 7, 10)

  • ne dicas quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim hujuscemodi interrogatio (Liber Ecclesiastes 7, 11)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina