Mosaico decorativo

Encontrados 12207 resultados para: Qui

  • alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat (Liber II Maccabaeorum 8, 14)

  • convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent (Liber II Maccabaeorum 8, 16)

  • nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus (Liber II Maccabaeorum 8, 18)

  • admonuit autem eos et de auxiliis Dei quæ facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt (Liber II Maccabaeorum 8, 19)

  • constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Josepphum et Jonathan subiectis unicuique millenis et quingentenis (Liber II Maccabaeorum 8, 22)

  • pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt (Liber II Maccabaeorum 8, 25)

  • arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiæ initium stillans in eos (Liber II Maccabaeorum 8, 27)

  • et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures prædas diviserunt æquam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes (Liber II Maccabaeorum 8, 30)

  • et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Judæos adflixerat (Liber II Maccabaeorum 8, 32)

  • et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras januas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita (Liber II Maccabaeorum 8, 33)

  • facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Judæorum venditionem adduxerat (Liber II Maccabaeorum 8, 34)

  • et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas (Liber II Maccabaeorum 8, 36)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina