Encontrados 12207 resultados para: Qui
omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et judicia ejus et cærimonias ejus (Liber Nehemiae 10, 29)
populi quoque terræ qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universæ manus (Liber Nehemiae 10, 31)
et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 36)
habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus (Liber Nehemiae 11, 1)
benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem (Liber Nehemiae 11, 2)
hii sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Juda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israël sacerdotes Levitæ Nathinnei et filii servorum Salomonis (Liber Nehemiae 11, 3)
omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes (Liber Nehemiae 11, 6)
et janitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo (Liber Nehemiae 11, 19)
et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda unusquisque in possessione sua (Liber Nehemiae 11, 20)
et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis (Liber Nehemiae 11, 21)
præceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos (Liber Nehemiae 11, 23)
hii autem sacerdotes et Levitæ qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Josue Saraja Hieremias Ezra (Liber Nehemiae 12, 1)