Encontrados 12207 resultados para: Qui
qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi (Liber II Paralipomenon 25, 27)
sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hiechelia de Hierusalem (Liber II Paralipomenon 26, 3)
et exquisivit Deum in diebus Zacchariæ intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus (Liber II Paralipomenon 26, 5)
et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas (Liber II Paralipomenon 26, 7)
extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturæ deditus (Liber II Paralipomenon 26, 10)
fuit autem exercitus bellatorum ejus qui procedebant ad prœlia sub manu Hiehihel scribæ Maasiæque doctoris et sub manu Ananiæ qui erat de ducibus regis (Liber II Paralipomenon 26, 11)
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant (Liber II Paralipomenon 26, 13)
restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo (Liber II Paralipomenon 26, 18)
cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte ejus et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini (Liber II Paralipomenon 26, 20)
viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc (Liber II Paralipomenon 27, 1)
viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 27, 8)
ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 28, 3)