Encontrados 12207 resultados para: Qui
dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat (Liber Iudicum 18, 14)
et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitæ qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis (Liber Iudicum 18, 15)
at illi qui ingressi fuerant domum juvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus (Liber Iudicum 18, 17)
tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis (Liber Iudicum 18, 18)
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)
quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est (Liber Iudicum 18, 20)
qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et jumenta et omne quod erat pretiosum (Liber Iudicum 18, 21)
jamque a domo Michæ essent procul viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt (Liber Iudicum 18, 22)
et post tergum clamare cœperunt qui cum respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas (Liber Iudicum 18, 23)
qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quæ habeo et dicitis quid tibi est (Liber Iudicum 18, 24)
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quæ supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt (Liber Iudicum 18, 27)
nullo penitus ferente præsidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea (Liber Iudicum 18, 28)