Mosaico decorativo

Encontrados 12207 resultados para: Qui

  • concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillæ super gramina (Liber Deuteronomii 32, 2)

  • quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro (Liber Deuteronomii 32, 3)

  • Dei perfecta sunt opera et omnes viæ ejus judicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • hæcine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te (Liber Deuteronomii 32, 6)

  • sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis (Liber Deuteronomii 32, 11)

  • incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo (Liber Deuteronomii 32, 15)

  • Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui (Liber Deuteronomii 32, 18)

  • vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiæ (Liber Deuteronomii 32, 19)

  • ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos (Liber Deuteronomii 32, 21)

  • quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos (Liber Deuteronomii 32, 30)

  • et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam (Liber Deuteronomii 32, 37)

  • videte quod ego sim solus et non sit alius deus præter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere (Liber Deuteronomii 32, 39)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina