Encontrados 12207 resultados para: Qui
non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum (Liber Deuteronomii 13, 8)
lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 13, 10)
ut omnis Israël audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile (Liber Deuteronomii 13, 11)
quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum ejus et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non ædificabitur amplius (Liber Deuteronomii 13, 16)
et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 13, 17)
de his autem quæ ruminant et ungulam non findunt hæc comedere non debetis camelum leporem chœrogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis (Liber Deuteronomii 14, 7)
hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis quæ habent pinnulas et squamas comedite (Liber Deuteronomii 14, 9)
quæ absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt (Liber Deuteronomii 14, 10)
inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum (Liber Deuteronomii 14, 12)
quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Deuteronomii 14, 21)
et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua (Liber Deuteronomii 14, 26)
et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua (Liber Deuteronomii 14, 27)