Encontrados 12207 resultados para: Qui
qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus (Liber Numeri 19, 11)
omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia ejus super eum (Liber Numeri 19, 13)
ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quæ ibi sunt polluta erunt septem diebus (Liber Numeri 19, 14)
si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus (Liber Numeri 19, 16)
in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines hujuscemodi contagione pollutos (Liber Numeri 19, 18)
si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus (Liber Numeri 19, 20)
erit hoc præceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam (Liber Numeri 19, 21)
quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quæ horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum (Liber Numeri 19, 22)
quare nos fecistis ascendere de Ægypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum (Liber Numeri 20, 5)
tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et jumenta ejus (Liber Numeri 20, 8)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israël non introducetis hos populos in terram quam dabo eis (Liber Numeri 20, 12)
misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent hæc mandat frater tuus Israël nosti omnem laborem qui adprehendit nos (Liber Numeri 20, 14)