Encontrados 12207 resultados para: Qui
et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus (Liber Numeri 14, 40)
quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum (Liber Numeri 14, 41)
Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum (Liber Numeri 14, 43)
descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma (Liber Numeri 14, 45)
offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similæ decimam partem œphi conspersæ oleo quod mensuram habebit quartam partem hin (Liber Numeri 15, 4)
quod si per ignorantiam præterieritis quicquam horum quæ locutus est Dominus ad Mosen (Liber Numeri 15, 22)
et dimittetur universæ plebi filiorum Israël et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam (Liber Numeri 15, 26)
tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes (Liber Numeri 15, 29)
anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo (Liber Numeri 15, 30)
verbum enim Domini contempsit et præceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam (Liber Numeri 15, 31)
qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent (Liber Numeri 15, 34)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vester Deus (Liber Numeri 15, 41)