Encontrados 4890 resultados para: Pugna Autem Asor
lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei (Liber I Samuelis 3, 3)
dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli (Liber I Samuelis 3, 15)
crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram (Liber I Samuelis 3, 19)
et instruxerunt aciem contra Israël inito autem certamine terga vertit Israël Philistheis et cæsa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum (Liber I Samuelis 4, 2)
currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput (Liber I Samuelis 4, 12)
cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor ejus pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas (Liber I Samuelis 4, 13)
Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi ejus caligaverant et videre non poterat (Liber I Samuelis 4, 15)
respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israël coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est (Liber I Samuelis 4, 17)
nurus autem ejus uxor Finees prægnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti (Liber I Samuelis 4, 19)
in ipso autem momento mortis ejus dixerunt ei quæ stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quæ non respondit eis neque animadvertit (Liber I Samuelis 4, 20)
Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum (Liber I Samuelis 5, 1)
rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duæ palmæ manuum ejus abscisæ erant super limen (Liber I Samuelis 5, 4)