Encontrados 4890 resultados para: Pugna Autem Asor
dixit autem angelus ad eum præcingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me (Actus Apostolorum 12, 8)
et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum æstimabat autem se visum videre (Actus Apostolorum 12, 9)
transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quæ ducit ad civitatem quæ ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo (Actus Apostolorum 12, 10)
pulsante autem eo ostium januæ processit puella ad audiendum nomine Rhode (Actus Apostolorum 12, 13)
at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus ejus est (Actus Apostolorum 12, 15)
Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt (Actus Apostolorum 12, 16)
annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Jacobo et fratribus hæc et egressus abiit in alium locum (Actus Apostolorum 12, 17)
facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset (Actus Apostolorum 12, 18)
Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus jussit eos duci descendensque a Judæa in Cæsaream ibi commoratus est (Actus Apostolorum 12, 19)
erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo (Actus Apostolorum 12, 20)
statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos (Actus Apostolorum 12, 21)
populus autem adclamabat dei voces et non hominis (Actus Apostolorum 12, 22)