Encontrados 4890 resultados para: Pugna Autem Asor
et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel (Evangelium secundum Matthaeum 1, 12)
Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor (Evangelium secundum Matthaeum 1, 13)
Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud (Evangelium secundum Matthaeum 1, 14)
Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Jacob (Evangelium secundum Matthaeum 1, 15)
Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ de qua natus est Jesus qui vocatur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
Joseph autem vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)
hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)
hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem (Evangelium secundum Matthaeum 1, 22)
exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)
audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo (Evangelium secundum Matthaeum 2, 3)