Encontrados 4890 resultados para: Pugna Autem Asor
dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (Liber Ieremiae 42, 4)
cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad Hieremiam (Liber Ieremiae 42, 7)
si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 42, 13)
factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hæc (Liber Ieremiae 43, 1)
responderunt autem Hieremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Fatures dicens (Liber Ieremiae 44, 15)
ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginæ cæli et libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus (Liber Ieremiae 44, 18)
dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Juda qui estis in terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 24)
dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten (Liber Ieremiae 46, 10)
ad Cedar et ad regna Asor quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis hæc dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis (Liber Ieremiae 49, 28)
fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes (Liber Ieremiae 49, 30)
et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in æternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 49, 33)
in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam dicit Dominus (Liber Ieremiae 49, 39)