Encontrados 4890 resultados para: Pugna Autem Asor
ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem præclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis (Liber Ieremiae 3, 19)
quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt (Liber Ieremiae 4, 22)
tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quærent (Liber Ieremiae 4, 30)
ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini judicium Dei sui (Liber Ieremiae 5, 4)
ascendite muros ejus et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines ejus quia non sunt Domini (Liber Ieremiae 5, 10)
populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt (Liber Ieremiae 5, 23)
milvus in cælo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit judicium Domini (Liber Ieremiae 8, 7)
super Ægyptum et super Judam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent præputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde (Liber Ieremiae 9, 26)
Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus (Liber Ieremiae 10, 10)
væ mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane hæc infirmitas mea est et portabo illam (Liber Ieremiae 10, 19)
tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum (Liber Ieremiae 11, 18)
tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 11, 20)