Encontrados 67 resultados para: Proximum
jaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum (Liber Proverbiorum 25, 18)
incorruptio autem facit esse proximum Deo (Liber Sapientiae 6, 20)
non reverearis proximum tuum in casum suum (Liber Ecclesiasticus 4, 27)
omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi (Liber Ecclesiasticus 13, 19)
unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in ævum (Liber Ecclesiasticus 16, 28)
miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem (Liber Ecclesiasticus 18, 12)
audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet (Liber Ecclesiasticus 19, 10)
corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret (Liber Ecclesiasticus 19, 14)
quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris (Liber Ecclesiasticus 19, 17)
dilige proximum et coniungere fide cum illo (Liber Ecclesiasticus 27, 18)
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies (Liber Ecclesiasticus 27, 21)
de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui prævalet manu mandata servat (Liber Ecclesiasticus 29, 1)