Mosaico decorativo

Encontrados 634 resultados para: Propter

  • sed hæc oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremis (Liber II Maccabaeorum 4, 20)

  • misso autem in Ægypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Joppen et inde Hierosolymam (Liber II Maccabaeorum 4, 21)

  • Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium (Liber II Maccabaeorum 4, 50)

  • ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio (Liber II Maccabaeorum 5, 17)

  • verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit (Liber II Maccabaeorum 5, 19)

  • igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se præ superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • alii vero ad proximas cœuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre (Liber II Maccabaeorum 6, 11)

  • obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri (Liber II Maccabaeorum 6, 12)

  • propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit (Liber II Maccabaeorum 6, 16)

  • intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitæ amorem (Liber II Maccabaeorum 6, 20)

  • hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus (Liber II Maccabaeorum 6, 21)

  • ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem (Liber II Maccabaeorum 6, 22)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina