Encontrados 230 resultados para: Prophetiae Abias Hieroboam Peccatum Idololatria
anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Judam (Liber II Paralipomenon 13, 1)
tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris ejus Michaja filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam (Liber II Paralipomenon 13, 2)
cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi (Liber II Paralipomenon 13, 3)
stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israël (Liber II Paralipomenon 13, 4)
et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum (Liber II Paralipomenon 13, 6)
nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos (Liber II Paralipomenon 13, 8)
hæc illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Judam suo ambiebat exercitu (Liber II Paralipomenon 13, 13)
omnesque viri Juda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda (Liber II Paralipomenon 13, 15)
persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates ejus Bethel et filias ejus et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias ejus (Liber II Paralipomenon 13, 19)
nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est (Liber II Paralipomenon 13, 20)
et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Judam et Hierusalem propter hoc peccatum (Liber II Paralipomenon 24, 18)
et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israël (Liber II Paralipomenon 28, 13)