Encontrados 391 resultados para: Principes
et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitæ ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis (Liber Nehemiae 8, 13)
nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc (Liber Nehemiae 9, 32)
reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quæ testificatus es in eis (Liber Nehemiae 9, 34)
super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus et scribimus et signant principes nostri Levitæ nostri et sacerdotes nostri (Liber Nehemiae 9, 38)
habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus (Liber Nehemiae 11, 1)
hii sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Juda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israël sacerdotes Levitæ Nathinnei et filii servorum Salomonis (Liber Nehemiae 11, 3)
et fratres ejus principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer (Liber Nehemiae 11, 13)
Idaja isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Josue (Liber Nehemiae 12, 7)
in diebus autem Joachim erant sacerdotes principes familiarum Sarajæ Amaria Hieremiæ Anania (Liber Nehemiae 12, 12)
Levitæ in diebus Eliasib et Jojada et Jonan et Jeddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persæ (Liber Nehemiae 12, 22)
filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Jonathan filii Eliasib (Liber Nehemiae 12, 23)
et principes Levitarum Asebia Serebia et Jesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei et observarent æque per ordinem (Liber Nehemiae 12, 24)
