Encontrados 1180 resultados para: Pot
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 40)
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israël est descendat nunc de cruce et credemus ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
et accedens Jesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in cælo et in terra (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)
et stupebant super doctrina ejus erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ (Evangelium secundum Marcum 1, 22)
et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quæ doctrina hæc nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 40)
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico (Evangelium secundum Marcum 2, 10)
et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi dæmonia (Evangelium secundum Marcum 3, 15)
et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere (Evangelium secundum Marcum 3, 23)
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud (Evangelium secundum Marcum 3, 24)
