Encontrados 2807 resultados para: Populus Israel
ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex (Liber I Maccabaeorum 10, 61)
populus autem stabat sicut præcepit Jonathas et laboraverunt equi eorum (Liber I Maccabaeorum 10, 81)
ut audivit autem Jonathas jussit obsideri et elegit de senioribus Israël et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)
et misit Jonathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in præsidiis erant quia inpugnabant Israël (Liber I Maccabaeorum 11, 41)
Jonathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Judæorum Spartiatis fratribus salutem (Liber I Maccabaeorum 12, 6)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda et planxerunt Jonathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israël luctu magno (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël et relictus sum ego solus (Liber I Maccabaeorum 13, 4)
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum jussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israël populum dicentem (Liber I Maccabaeorum 13, 17)
et planxerunt eum omnis Israël planctu magno et luxerunt eum dies multos (Liber I Maccabaeorum 13, 26)
anno centesimo septuagesimo ablatum est jugum gentium ab Israël (Liber I Maccabaeorum 13, 41)