Encontrados 491 resultados para: Populum
sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël (Liber II Paralipomenon 6, 6)
si clausero cælum et pluvia non fluxerit et mandavero et præcepero lucustæ ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum (Liber II Paralipomenon 7, 13)
omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non erant de stirpe Israël (Liber II Paralipomenon 8, 7)
omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum (Liber II Paralipomenon 8, 10)
docebantque in Juda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Juda atque erudiebant populum (Liber II Paralipomenon 17, 9)
habitavit ergo Josaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 19, 4)
constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis (Liber II Paralipomenon 23, 10)
quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini (Liber II Paralipomenon 23, 12)
cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terræ gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiæ insidiæ (Liber II Paralipomenon 23, 13)
pepigit autem Jojadæ fœdus inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini (Liber II Paralipomenon 23, 16)
porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia (Liber II Paralipomenon 25, 11)
quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua (Liber II Paralipomenon 25, 15)
