Encontrados 1892 resultados para: Poder De Deus
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim (Liber I Paralipomenon 14, 15)
fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)
cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes (Liber I Paralipomenon 15, 26)
ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 14)
et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis (Liber I Paralipomenon 16, 35)
benedictus Dominus Deus Israël ab æterno usque in æternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino (Liber I Paralipomenon 16, 36)
et ait Nathan ad David omnia quæ in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est (Liber I Paralipomenon 17, 2)
cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia (Liber I Paralipomenon 17, 16)
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus (Liber I Paralipomenon 17, 17)
Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris (Liber I Paralipomenon 17, 20)
quis autem est alius ut populus tuus Israël gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie ejus quem de Ægypto liberarat (Liber I Paralipomenon 17, 21)
et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum et tu Domine factus es Deus ejus (Liber I Paralipomenon 17, 22)