Encontrados 154 resultados para: Pedes
osculum mihi non dedisti hæc autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos (Evangelium secundum Lucam 7, 45)
oleo caput meum non unxisti hæc autem unguento unxit pedes meos (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Jesum et invenerunt hominem sedentem a quo dæmonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes ejus et timuerunt (Evangelium secundum Lucam 8, 35)
et ecce venit vir cui nomen Jairus et ipse princeps synagogæ erat et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus (Evangelium secundum Lucam 8, 41)
videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit (Evangelium secundum Lucam 8, 47)
et huic erat soror nomine Maria quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum ejus et calciamenta in pedes (Evangelium secundum Lucam 15, 22)
et cecidit in faciem ante pedes ejus gratias agens et hic erat Samaritanus (Evangelium secundum Lucam 17, 16)
videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (Evangelium secundum Lucam 24, 39)
et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes (Evangelium secundum Lucam 24, 40)
Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur (Evangelium secundum Ioannem 11, 2)
Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)