Encontrados 1208 resultados para: Pater Et Filius
dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat (Evangelium secundum Lucam 22, 42)
ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum (Evangelium secundum Lucam 22, 70)
Jesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta ejus miserunt sortes (Evangelium secundum Lucam 23, 34)
et clamans voce magna Jesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et hæc dicens exspiravit (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Evangelium secundum Ioannem 1, 34)
et adduxit eum ad Jesum intuitus autem eum Jesus dixit tu es Simon filius Johanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus (Evangelium secundum Ioannem 1, 42)
respondit ei Nathanaël et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
et nemo ascendit in cælum nisi qui descendit de cælo Filius hominis qui est in cælo (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)
sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quærit qui adorent eum (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)