Encontrados 494 resultados para: Pan
pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e cælo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (Liber Sapientiae 16, 20)
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit (Liber Ecclesiasticus 12, 6)
oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam (Liber Ecclesiasticus 14, 10)
cibabit illum panem vitæ et intellectus et aqua sapientiæ salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
qui enim edunt panem illius falsi linguæ sunt quotiens et quanti inridebunt eum (Liber Ecclesiasticus 20, 18)
homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo (Liber Ecclesiasticus 23, 24)
initium vitæ aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem (Liber Ecclesiasticus 29, 27)
splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele (Liber Ecclesiasticus 31, 28)
in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiæ illius verum est (Liber Ecclesiasticus 31, 29)
cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo (Liber Ecclesiasticus 33, 25)
panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis (Liber Ecclesiasticus 34, 25)
