Encontrados 8616 resultados para: Pó
omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos et polluerunt eam (Liber Leviticus 18, 27)
omnis anima quæ fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui (Liber Leviticus 18, 29)
custodite mandata mea nolite facere quæ fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 18, 30)
si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus (Liber Leviticus 19, 7)
portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo (Liber Leviticus 19, 8)
non pejerabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus (Liber Leviticus 19, 12)
non maledices surdo nec coram cæco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus (Liber Leviticus 19, 14)
non facies quod iniquum est nec iniuste judicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis juste judica proximo tuo (Liber Leviticus 19, 15)
non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus (Liber Leviticus 19, 16)
quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis præputia eorum poma quæ germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis (Liber Leviticus 19, 23)
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quæ proferunt ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 25)
ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 31)