Encontrados 8616 resultados para: Pó
ibi ergo propter parasceven Judæorum quia juxta erat monumentum posuerunt Jesum (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)
cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Jesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Ioannem 20, 2)
et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit (Evangelium secundum Ioannem 20, 5)
venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita (Evangelium secundum Ioannem 20, 6)
et sudarium quod fuerat super caput ejus non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum (Evangelium secundum Ioannem 20, 7)
nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere (Evangelium secundum Ioannem 20, 9)
et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Jesu (Evangelium secundum Ioannem 20, 12)
dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)
dicit ei Jesus mulier quid ploras quem quæris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)
et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus et Thomas cum eis venit Jesus januis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)
respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus (Evangelium secundum Ioannem 20, 28)
postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)