Encontrados 8616 resultados para: Pó
quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum (Evangelium secundum Lucam 12, 25)
si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis (Evangelium secundum Lucam 12, 26)
vendite quæ possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in cælis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit (Evangelium secundum Lucam 12, 33)
dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram (Evangelium secundum Lucam 12, 42)
vere dico vobis quia supra omnia quæ possidet constituet illum (Evangelium secundum Lucam 12, 44)
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque ejus cum infidelibus ponet (Evangelium secundum Lucam 12, 46)
hypocritæ faciem terræ et cæli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis (Evangelium secundum Lucam 12, 56)
aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilæis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum (Evangelium secundum Lucam 13, 1)
et respondens dixit illis putatis quod hii Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerunt quia talia passi sunt (Evangelium secundum Lucam 13, 2)
at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora (Evangelium secundum Lucam 13, 8)
et ecce mulier quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere (Evangelium secundum Lucam 13, 11)
et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum (Evangelium secundum Lucam 13, 13)